George Hinge

Dansk | Deutsch | English | ‘Ελληνιστί | Latine

Glossa (quæstiones)
Doxa (opiniones)

Curriculum vitæ
Tabula operum

Præter hunc privatum locum alterum quæstionibus meis dedicavi, glossa.dk, in quo commentariolos, quos in studiis conscripseram, atque textos versionesque, quæ ad materias pertinent, divulgavi.

Quis igitur sum? XXXVIII annos natus sum, atque in Vejlby, suburbio Arhusiæ in septentrionem spectanti, cum conjugi Jakob vivo. Profiteor utramque linguam in Instituto antiquæ novæque philologiæ Scholæ Arhusiensis.

Nomen meum proprium Anglice atque familiare Danice enuntiatur (i.e. ['dʒɒ:dʒ 'heŋə]); hæc non est affectatio, sed difficile factum quod res familiares non minus difficiles reddit.

Præter amorem linguæ rerum quoque divinarum, sapientiæ, rerum publicarum studiosus sum, si re vera isti tres equi uni jugo subdi possunt.

Ergo de plurimis rebus habeo opiniones interdum firmissimas sed semper disertissimas: Factioni publici commodi faveo nec puto optimum bonum necessitatibus contrarium esse; atque christianus sum nec puto liberam contemplationem deum impugnare. Cum aliis societatibus tum etiam societati Danicæ sui vel utriusque sexus cupidorum atque sexum nativum transgredientium et factioni publici commodi industrie servio.

Dies Romanus: